1. [: Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus, :]
post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
[: nos habebit humus. :]

2. [: Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere? :]
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
[: ubi iam fuere. :]

3. [: Vita nostra brevis est,
brevi finietur, :]
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
[: nemini parcetur. :]

4. [: Vivat academia,
vivant professors, :]
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
[: semper sint in flore. :]

5. [: Vivant omnes virgines
faciles, formosae, :]
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
[: bonae, laboriosae. :]

6. [: Vivat et res publica
et qui illam regit, :]
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
[: quae nos hic protegit. :]

7. [: Pereat tristitia,
pereant osores, :]
pereat diabolus,
quivis antiburschius,
[: atque irrisores. :]